- COROCOTTA
- COROCOTTAapud Iul. Capitolin. in Antonino Pie, c. 10. Edita munera, in quibus elephantos et corocottas, et strepsicerotas et crocodilos etiam atque hippopotamos, et omnia ex toto orbe terrarum, cum tigridibus, exhibuit: animal est, de quo Plinium consule. Ante Severum Imperatorem Romae corocottas visas, negat Dio: sed ita ut pudori suo consulat; ait enim, ὅσα καὶ ἐγὼ ἐπίςταμαι, quantum quidem scio. Aliud hîc docet Capitolinus. E leaena et hyaena gigni in Aethiopia, dicit Solin. c. 27. hinc via leaenae canibus, hyaenae lupis similes, κυνόλυκον vocant Graeci, quasi mixtam ex lupo et cane formam habens; non vero, quod ex cane et lupo concipiatur, ut alii dicunt. Hinc vetus Auctor ludicri testamenti, cognomen porcelli finxit, Grunnii Corocottae: nec abs re, allusions factâ ad hyaenae nomen, quâ corocotta generatur. Imo corocottam hyaenam esse Indicam, tradit Prophyrius περὶ ἀπιχῆς ἐμψύχων, Est autem ὕαινα ab ὗς, imo idem fere quod ὗς; ut enim μύρος et μύραινα, sic ὗς et ὕαινα. Et videtur hyaena dicta ἀπὶ τῆς λοφιᾶς, quod porcinae similem liabeat; nam et piscis ὕαινα similiter λοφιὰν, setam, habet. Salmas. ad Solin. p. 337. Aliud est, Leocrocotto, de quo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.